HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXVII: Quomodo consolati sunt conversos ex gentibus

#Act. XV#Gal. II

Descenderunt igitur Paulus, et Barnabas in Antiochiam, et duo illi missi sunt cum eis. Cumque descendissent, congregata multitudine tradidit eis Epistolam. Et audita consolatione, de jugo legis non imponendo sibi, gavisi sunt fratres de gentibus. Judas autem et Silas, cum essent prophetae, consolati sunt eos, et multum confortaverunt in fide. Non est autem hoc praetereundum, quia de praefato ascensu suo in Jerusalem pro dirimenda lite praetaxata scribit Apostolus ad Galatas in hunc modum: Deinde post annos quatuordecim a conversione mea ascendi Hierosolymam cum Barnaba assumpto et Tito, et contuli cum eis Evangelium, quod praedico in gentibus. Ex quo annorum numero colligitur, quia eodem anno quo Paulus ascendit Hierosolymam, scilicet 14 a conversione sua, Petrus ascendit Romam, et eodem anno sedit in cathedra episcopali, in qua sedit viginti quinque annis. Quatuordecim vero, et 25, 39 reddunt. Vicesimo autem quinto anno a promotione beati Petri in sedem Romanam, scilicet ultimo anno Neronis, passi sunt Petrus et Paulus, et sic 39 anno a conversione Pauli. Unde colligitur Paulum ad fidem conversum eodem anno, quo Dominus passus est, cum constet Petrum, et Paulum 38 anno a Passione Domini, qui fuit ultimus Neronis, passos esse martyrium. Si autem legatur aliquando Paulus conversus ad fidem secundo anno a passione Domini, intelligendum est secundo anno emergente, non tamen eodem usuali, sicut alibi determinatum est. Quarto decimo ergo anno a passione Domini, scilicet quarto anno Claudii ascendit Petrus Romam, et sedit in cathedra episcopali docem annis sub Claudio, qui regnavit quatuordecim, annis, et Nero post eum totidem annis.